라틴어 문장 검색

Consequens est enim, praedictorum vitiorum scoriam [0453A] deauratis lectionibus purpurare, vitiosumque fetorem verborum imbalsamare mellifluo, ne si tanti sterquilinii fetor in nimiae promulgationis aures evaderet, populum ad indignationis stomachum, et nauseantis vomitum invitaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:7)
Nam ut dixit quidam philosophus, Nichil interest, quo animo facias, quod facere vitiosum est;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 23:2)
Et Cassiodorus dixit, "Non facile efficitur vitiosus, cui monitor insistitassiduus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:6)
Nam ut ait Cassiodorus, "Multo sanctius est tenebris occultare vitiosa,quam culpanda presumpta importunitate vulgare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 119:4)
"Cavere insuper debet iudex ne eisdem causis alij plectanturalii nec inde appellentur, quia qui per ticimum consultum partem negliguntper vitiosos in rem, in civitatem perducunt seditionem atque discordiam,"ut idem Tullius dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 91:18)
quoniam quod vitiosum, id malum:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 1장 2:5)
Commotio enim vitiosa non est nisi per affectus corruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:3)
Cum enim vitiosae passiones mentem movent, corruptela generatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:7)
Hippocrates autem etsi Critiae non improbavit ingenium, nec disputationem ejus redarguit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:3)
Reque comperta, iubetur Mavortius, tunc praefectus praetorio, vir sublimis constantiae, crimen acri inquisitione spectare, iuncto ad audiendi societatem Ursulo (largitionum comite) severitatis itidem non improbandae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 5:2)
Replicatoque volumine edicti quod missum est, et legi ab exordio coepto, cum ventum fuisset ad locum id continentem, quod gesta omnia Constantius improbans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique vocum terribilium sonu:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 6:2)
O praeclara informatio doctrinarum, munere caelesti indulta felicibus, quae vel vitiosas naturas saepe excoluisti!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 18:1)
equidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit.
(아풀레이우스, 변명 10:4)
aut potius Aemilianus de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis constitueret, ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, rictum latum, saliuosa labia, uocem absonam, manuum tremorem, ructusspiramen.
(아풀레이우스, 변명 57:13)
cur praeterea tam uitiosis uerbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem dicunt nequaquam Graecae linguae imperitum?
(아풀레이우스, 변명 85:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION